- SANCTISSIMI
- SANCTISSIMIitem SANCTI Domini, frequenter apud Historiae Augustae Scriptores dicuntur Imperatores: nec non apud eos, qui illos insecuti sunt. HInc apud Graecos Imperatores compellationis formula sollennis, Δέσποτά μου ἅγιε, Domine --- mi Sancte; quam observare licet non semel in Rationali Peraequatorum, sub Alexio comneno exarato, Codino et aliis Scriptoribus Byzantinis. Eodem pertinet circulus, Sanctitatis index, capitibus corum circumfusus, in numismatis illorum, de quo retro dictum, in voce Nimbus: ut et tam frequens Divinitatis, Numinis ac Aeternitatis, ab iis usurpata vocabula et epitheta, quibus plenae sunt Imperatorum Leges. Atque haec veniam aliquam mereantur in Augustis, quorum adeo ampla fuit potestas, si recentiorum Imperatorum expendatur ambitio, qui hominum omnium vanissimi ac omni facinorum genere infames, provinciis etiam suis penitus fere exuti, Sanctos sese a subditis, Patriarchis quoque ipsis, ac Pontificibus Romanis compellari voluêre, uti Pachymeres docet l. 6. c. 31. l. 10. c. 11. 29. 32. etc. Iure proin Isaacium Angelum suggillavit Fridericus I. Imperator. apud Tagenonem Patavin. Legatos eius his. verbis alloquens, Dominus vester Sanctum se appellat: mir abilis est sanctitas, quae sanctos viros, honestos, religiosos ---- subito consuevit incarcerare et same ac nuditate usque ad mortem macerare. Longe faciat a nobis Deus talem sanctitatem. Alia Constantino M. mens, qui Sanctum se vel certe Divum appellari prorsus renuit, uti tradit Iuvencus Histor. Euang. l. 4. extremo,Constantinus adest, cui gratia digna merenti,Qui solus Regum Sacri sibi nominis horretImponi pondus -----Quis igitur non mitetur ita compellari milites ab Imperatore? Sie certe Tacitus contione ad Milites, apud Vopisc. c. 7. Atme, Sanctissimi milites, primum vos qui scitis Principes approbare etc. Cives item, uti fecit apud eundem Firmus, c. 5. Sanctissimi Quirites. Sed et Sanctissimis parentibus, Sanctissimo patrono, Sanctissimo Patri, Sanctissimae Matri, Sanctissimo Socero, Sanctissimae Sorori, passim in veterib. Inscriptionibus occurrunt. Inter Herculis vero epitheta hoc quoque fuisse, docet vetus itidem haec Inscr. p. 38.SANCTISSIMO. HER CULI.INVICTO.HERCULI. PACIFERO. INVICTO SANCTO.SACRUM.HERCULI. SANCTO. SAC.Hodie Sanctissimi titulum sibi Pontifex Romanus proprium esse iubet. Vide Car. du Fresne Dissertat. de Inferioris aevi Numism. num. 15. et Salmas. Not. ad Vopisc. in Floriano, c. 6. nec non supra, ubi de Circulis sanciorum, et infra in vocibus, Sanctitas et Sabctitudo. Apud Graecos Sanctissimus πανάγιος, unde παναγία panis sacer et παναγιάριον, arcula in qua repositus, Suicerus voce Πανάγιος.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.